| libycone habitantes litore locros ut etiam in tertio | 11.265.1 |
| diximus, Locri, socii Aiacis Oilei, fuerunt Epizephyrii et Ozolae; | |
| sed hi tempestate divisi sunt adeo, ut Epizephyrii tenerent Brut- | |
| tios, de quibus ait in tertio "hic et Narycii posuerunt | |
| moenia Locri", Ozolae vero deferrentur Pentapolim, de quibus nunc | 5 |
| queritur dicens 'Libycone habitantes litore Locros'? {⁴³quamvis qui- | |
| dam dicant, etiam in ipsis Bruttiis litus Libycum dici. alii hos circa | |
| Syrtes posuisse sedes: alii in Libya insulas quasdam inhaerentes occu- | |
| passe, eosque initio Mesammones, postea corrupte Nasamones appellatos: | |
| alii amissa in Syrtibus classe, per mediterranea arietis fortuito ductu | 10 |
| iter facientes ad Ammonem pervenisse et oppidum †Aucela inter Na- | |
| samones condidisse: alii Africae insulam tenuisse, quae nunc Cercina | |
| dicitur. et pronuntiandum, ut longinquitas doceatur exilii.}⁴³ |