| devicta asia svbsedit advlter {⁴³quidam 'sub' pro 'post' | 11.268.1 |
| accipiunt, ut sit pro 'post possedit'.}⁴³ legitur et 'devictam Asiam': | |
| quod si est, ita intellegimus ut 'subsedit' sit dolo possedit—Lucanus | |
| "subsidere regnum Chalcidos Euboicae {⁴³magna spe | |
| rapte parabas}⁴³": unde et subsessores dicuntur, qui in insidiis tauros | 5 |
| interimunt, et hostium dolos subsessas vocamus—ut sit sensus: | |
| ab Agamemnone devictam Asiam adulter Aegisthus {⁴³insidiis et}⁴³ fac- | |
| tione possedit. melius tamen est ut 'devicta Asia' legamus, secun- | |
| dum quod 'subsedit' erit remansit, ut "extremus galea- | |
| que ima subsedit Acestes", ut sit sensus: Asia propter adulterium | 10 |
| pertulit bella, quae remanente adultero finita esse nihil profuit, ut | |
| cum indignatione sit dictum, dum primum vindicatur adulterium, | |
| aliud rursus emersit. {⁴³sane Clytemestram Orestes filius postea in vin- | |
| dictam patris necavit. quidam dicunt Clytemestram non manu filii, | |
| sed iudicum sententia peremptam. alii hunc Orestem filium Menelai | 15 |
| et Helenae tradunt; quidam inventam †ingeniam aboetiam uxorem ei | |
| volunt fuisse.}⁴³ |