| nec mihi cvm tevcris vllvm post ervta bellvm per- | 11.279.1 |
| gama ne ei obiciatur illa coniuratio quam apud Aulidem Graeci | |
| inierunt, dicit in Troiae excidio sacramentum coniurationis esse con- | |
| pletum; namque in Troiam, non in Troianos coniuraverant Graeci: | |
| huc enim spectat quod dicit, nullum se cum Troianis habere bellum | 5 |
| post dirutam Troiam. |