| nec vetervm memini laetorve malorvm nec meminisse | 11.280.1 |
| volo victoriarum mearum quarum nullus oblivisci consuevit, nec | |
| laetor Troianorum malorum pro 'Troianis malis' quae nobis bel- | |
| lantibus pertulerunt: non enim potest de suis malis dicere, cum et | |
| mala sua nullus obliviscatur, et ea ipse paulo ante memoraverit. | 5 |
| 'laetor' autem 'malorum' figura Graeca est, sicut Horatius "agre- | |
| stium regnavit populorum" pro 'agrestibus populis'. |