| armari edice figura est, dic ut armentur: {⁴³verbum verbo | 11.463.1 |
| iunxit, ut "tu das epulis accumbere divum"}⁴³. 'edice' autem | |
| plenus est imperativus; nam ab omnium coniugationum infinito de- | |
| tracta 're' ultima syllaba fit imperativus, ut 'amare ama', 'docere | |
| doce', 'legere lege', 'audire audi'. cum autem 'fac' vel 'dic' dicimus, | 5 |
| apocopen verba patiuntur {⁴³ex 'face' 'dice'. conposuit 'edice'. expressa | |
| autem festinantis oratio, quia Turnum non praedixit locuturum}⁴³. ma- | |
| niplis ars quidem exigebat ut 'ma' haberet accentum: 'ni' enim | |
| longa quidem est, sed ex muta et liquida: quod quotiens fit, tertia | |
| {⁴³syllaba}⁴³ a fine sortitur accentum, ut 'latebrae' 'tenebrae'. tamen in | 10 |
| hoc sermone ut secunda a fine accentum habeat usus obtinuit. | |
| maniplis signiferis, qui secundum antiquum morem in legione erant | |
| triginta: legio autem habebat decem cohortes, sexaginta centurias, | |
| licet in his rebus accessu temporis ducum varietas semper muta- | |
| verit militiae disciplinam. | 15 |