eqvitem messapvs in armis et cvm fratre coras la- 11.464.1
tis diffvndite campis 'equitem in armis', id est armatum; nam
figura est. 'Messapus' autem ut diceret, vitavit ὁμοιοτέλευτον: nam
vitiosum erat 'Voluse' 'edice' 'Messape'. ergo 'Messapus' aut anti-
quus vocativus est, ut "Hesperidum fluvius regnator 5
aquarum", item "socer arma Latinus habeto": aut
certe nominativus est pro vocativo. quamquam possit etiam nomi-
nativus esse, ut sit 'Messapus et Coras equitem diffundite' pro 'dif-
fundant': melior tamen est sensus superior.