| cvm venit aut pro 'cum veniret', aut ut 'cum' sit ad- | 1.697.1 |
| verbium temporis pro dum; nec enim potest coniunctivi modi par- | |
| ticula iungi indicativo. sane sciendum, malo errore 'cum' et 'dum' | |
| a Romanis esse confusa. avlaeis velis pictis, quae ideo aulaea | |
| dicta sunt, quod primum in aula Attali regis Asiae, qui populum | 5 |
| Romanum scripsit heredem, inventa sunt. ideo autem etiam in | |
| domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret, sub | |
| quibus bellantes semper habitavere maiores: unde et in thalamis | |
| hoc fieri hodieque conspicimus. Varro tamen dicit vela solere | |
| suspendi ad excipiendum pulverem, quia usus camerae ignorabatur: | 10 |
| unde Horatius "interea suspensa gravis aulaea ruinas in | |
| patinam fecere, trahentia pulveris atri, quantum non | |
| Aquilo Campanis excitat oris". sciendum sane omnia Graeca | |
| nomina in η exeuntia, cum derivationem faciunt, η in ae diphthongon | |
| convertere, ut αὔλη aulaea, Ἴδη Idaea, Αἴτνη Aetnaea. svperbis | 15 |
| nobilibus, ut "ceciditque superbum Ilium". |