| avrea si 'Dido aurea', pulchram significat, et est nomi- | 1.698.1 |
| nativus, si 'sponda aurea', septimus quidem est, sed synizesis fit, | |
| et spondeus est. sponda antiqui stibadia non habebant, sed | |
| stratis tribus lectis epulabantur, unde et triclinium sterni dicitur. | |
| sic Cicero "sterni triclinia, et in foro sterni iubebat". unde | 5 |
| apparet errare eos, qui triclinium dicunt ipsam basilicam vel cena- | |
| tionem. mediamqve locavit ipse enim apud maiores domini | |
| fuerat locus, ut aperte Sallustius docet "igitur discubuere: Ser- | |
| torius inferior in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis | |
| senator ex proscriptis; in summo Antonius, et infra scriba | 10 |
| Sertorii Versius; et alter scriba Maecenas in imo, medius | |
| inter Tarquinium et dominum Perpernam". {⁴³locavit collocavit.}⁴³ |