| cingitvr ipse fvrens certatim in proelia tvrnvs oeco- | 11.486.1 |
| nomia omnis haec est: nam Turnus ideo cum mora armatur et in- | |
| tecto capite circa arcem incedens admonet singulos, ut et a Lavinia | |
| possit videri, et ut sit maior causa dimicandi, dum sponsae placere | |
| contendit. {⁴³alii 'cingitur' propere armatur accipiunt: nam ait et 'su- | 5 |
| rasque incluserat auro', et 'certatim' pro festinanter. 'cingitur' ergo | |
| accingitur: nam et Terentius de futura contentione ait "accingere", et | |
| 'procinctus' appellatur.}⁴³ 'furens' amore Laviniae, quam videbat: quod | |
| etiam sequens indicat comparatio; nam dicturus est "aut ille | |
| in pastus armentaque tendit equarum". 'cingitur in proelia' | 10 |
| {⁴³id est}⁴³ ut proeliari posset, ut si dicas 'legor in advocationem', id | |
| est ut advocatus esse possim. |