| iamqve adeo aut vacat 'adeo': aut certe 'sic' significat, | 11.487.1 |
| ut sit sensus: 'adeo', sic praeparatur in proelia, ut iam universa | |
| praeter galeam arma portaret. thoraca indvtvs omnia quae in | |
| 'ax' exeunt Graeca masculina in obliquis casibus 'a' producunt, ut | |
| 'thorax thoracis', 'pinax pinacis': nam feminina corripiunt, ut 'cli- | 5 |
| max climacis', sed ad Latinum non transeunt. phalanx vero et | |
| aliter exit, et peregrinum est etiam apud Graecos. |