| dant manibvs famvli lymphas humilis character, qui | 1.701.1 |
| ἰσχνὸς dicitur; vilia enim describuntur. {⁴³cereremqve canistris hic | |
| panem, alibi triticum, ut "tum Cererem corruptam undis". ex- | |
| pedivnt proferunt.}⁴³ tonsisqve fervnt mantelia villis 'tonsis | |
| villis' vel minutis vel conpositis, {⁴³ut "tonsa coma, pressa corona | 5 |
| est"}⁴³; constat enim maiores mappas habuisse villosas, {⁴³quibus etiam | |
| in sacris utebantur, sicut in georgicis "manibus liquidos dant or- | |
| dine fontis germanae, tonsisque ferunt mantelia villis"; de | |
| supplicaturis enim hoc dixit}⁴³. 'mantelia' vero a manibus {⁴³tergendis | |
| dicta,}⁴³ et {⁴³est nominativus}⁴³ mantele, quo modo torale. quod autem | 10 |
| legimus "ne turpe toral", apocope est. |