| qvinqvaginta hoc est multae. ordine longo id est | 1.703.1 |
| dispositione, secundum Tullium, qui in oeconomicis dicit, quid ubi | |
| ponendum sit; nec enim debent universa confundi. cvra penvm | |
| strvere inter penum et cellarium hoc interest, quod cellarium est | |
| paucorum dierum, unde et in cellam dicitur imperatum frumentum, | 5 |
| penus vero temporis longi. sane dicimus et hic et haec et hoc | |
| penus, sed a masculino et a feminino genere quarta est declinatio, | |
| a neutro tertia, quo modo pecus pecoris. unde Horatius "portet | |
| frumenta penusque", masculino vero genere Plautus "nisi mihi | |
| annuus penus datur", feminino Lucilius posuit, ut "uxori legata | 10 |
| penus". quartae autem declinationis esse Persius docet, ut in "locu- | |
| plete penu defensis pinguibus Umbris". |