| qvi dapibvs {⁴³mensas onerent}⁴³ dapes regum sunt, epulae | 1.706.1 |
| privatorum. {⁴³'onerent' autem potest et ad abundantiam retulisse et de | |
| veterum more dixisse, quibus cum accubuissent omnis cena semel ad- | |
| ponebatur. et quidam volunt hoc secundum veterem caerimoniarum | |
| ritum adverti debere, quod flamini Diali mensa inanis non antepone- | 5 |
| batur; nam cum dicit 'qui dapibus mensas onerent et pocula ponant', | |
| et alibi "et vina reponite mensis", quid aliud ostendit, quam mensam | |
| vacuam non antepositam Aeneae, quem ubique omnia sacerdotia in- | |
| ducit habuisse?}⁴³ et pocvla ponant secundum antiquum locutus | |
| est morem, {⁴³quia veteribus non in manus dabantur pocula, sed mensis | 10 |
| adponebantur, ut hodieque apud plures pocula in canistris argenteis | |
| adponuntur, quae canistra siccaria dicuntur}⁴³. |