| {⁴³toris pictis pro in toris pictis. et torus dictus est, quod vete- | 1.708.1 |
| res super herbam tortam vel sedebant vel discumbebant, ut "proximus | |
| ut viridante toro consederat herbae". ivssi discvmbere bene | |
| 'iussi' de regiis satellitibus dixit, qui utique subiecti habebantur im- | |
| perio, nec tamquam hospites fuerant invitati. discumbere autem iuxta | 5 |
| consuetudinem suorum temporum dixit, quia olim sedentes vescebantur, | |
| ut ipse alibi "gramineoque viros locat ipse sedili" et "perpetuis | |
| soliti patres considere mensis".}⁴³ |