| atria ut supra diximus, tangit Romanam historiam; nam | 1.726.1 |
| ut ait Cato et in atrio et duobus ferculis epulabantur antiqui: unde | |
| ait Iuvenalis "quis fercula septem secreto cenavit avus?" ibi | |
| etiam pecunias habebant: unde etiam qui honoratiores erant limi- | |
| num custodes adhibebantur, ut "qui Dardanio Anchisae armiger | 5 |
| ante fuit, fidusque ad limina custos". ibi et culina erat: unde | |
| et atrium dictum est; atrum enim erat ex fumo. {⁴³alii dicunt Atriam | |
| Etruriae civitatem fuisse, quae domos amplis vestibulis habebat: quae | |
| cum Romani imitarentur atria appellaverunt. alii atria magnas aedes | |
| et capacissimas dictas tradunt, unde atria Licinia et atrium Liber- | 10 |
| tatis.}⁴³ lychni Graeco sermone usus est, ne vile aliquid introferret. | |
| a lychno autem lucerna dicta est, unde et brevis est 'lu', ut Iuvenalis | |
| "dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae". Horatius | |
| "ungor olivo, non quo furatis inmundus Natta lucernis". si | |
| enim a luce diceretur, non staret versus. laqvearibvs princi- | 15 |
| paliter lacus dicitur, ut Lucilius "resultant aedesque lacusque"; | |
| diminutio lacunar facit, ut Horatius "nec mea renidet in domo | |
| lacunar"; inde fit alia diminutio lacunarium et per antistoichon | |
| laquearium. {⁴³legitur et lacuaribus. Cicero Tusculanarum "tectis cae- | |
| latis lacuatis".}⁴³ | 20 |