| noctem vincvnt luminis est exaggeratio. fvnalia | 1.727.1 |
| 'funalia' sunt quae intra ceram sunt, dicta a funibus, quos ante | |
| usum papyri cera circumdatos habuere maiores: unde et funera | |
| dicuntur, quod funes incensos mortuis praeferebant. {⁴³alii funalia | |
| appellarunt quod †in cicendula lucet, quos Graeci πυρσοὺς vocant: | 5 |
| Varro de vita P. R. "facibus aut candela simplici †aut ex eo | |
| funiculo facto, earum vestigia quod ubi ea figebant appella- | |
| runt funalia". non nulli apud veteres candelabra dicta tradunt quae | |
| in capitibus uncinos haberent, quibus affigi solebant vel candelae vel | |
| funes pice delibuti: quae interdum erant minora, ut gestari manu et | 10 |
| praeferri magistratibus a cena remeantibus possent.}⁴³ |