| qvam belvs primus rex Assyriorum, ut supra diximus, | 1.729.1 |
| quos constat Saturnum, quem et Solem dicunt, Iunonemque coluisse, | |
| quae numina etiam apud Afros postea culta sunt. unde et lingua | |
| Punica Bal deus dicitur. apud Assyrios autem Bel dicitur quadam | |
| sacrorum ratione et Saturnus et Sol. {⁴³alii hunc Belum Saturni | 5 |
| temporibus regnasse eiusdemque dei hospitem fuisse tradunt.}⁴³ |