{⁴³tvm facta silentia tectis mos erat apud veteres, ut lumine | 1.730.1 |
incenso silentium praeberetur, ut †optativam sibi laudem loquendo nullus | |
averteret. apud Romanos etiam cena edita sublatisque mensis primis | |
silentium fieri solebat, quoad ea quae de cena libata fuerant ad focum | |
ferrentur et in ignem darentur, ac puer deos propitios nuntiasset, ut | 5 |
diis honor haberetur tacendo †que nos cum intercessit inter cenandum, | |
Graeci quoque θεῶν παρουσίαν dicunt.}⁴³ |