savcivs ille κατ’ ἐξοχήν 'ille leo', id est princeps ferarum:
|
12.5.1
|
{⁴³vel certe veteri more ad magnitudinem pertinet, ut "ac velut
|
|
ille canum morsu"; interdum nobilitatem significat, ut "mul-
|
|
tum ille et terris iactatus"; aut similem designat: Lucilius "velut
|
|
ollim auceps ille facit cum inproviso insidiisque": quamvis
|
5
|
quidam 'ille' pro se superfluum hoc loco pronomen tradunt}⁴³. 'saucius'
|
|
autem 'pectus' saucium pectus habens, {⁴³ut "nudatosque
|
|
umeros oleo perfusa nitescit"}⁴³. et bene alia verba interposuit,
|
|
quia 'saucius pectus' et sonabat asperrime, et inperitis poterat so-
|
|
loecismus videri. {⁴³et 'saucius pectus' congrue, in quo Turni dolor est.}⁴³
|
10
|
gravi vvlnere {⁴³'gravi' id est}⁴³ forti, ut "ferit ense gra-
|
|
vem Thymbraeus Osirim". {⁴³'venantum' autem 'vulnere' quod ve-
|
|
nantes fecerunt.}⁴³
|
|