| tvm demvm novissime, id est postquam fuerit vulnere la- | 12.6.1 |
| cessitus: haec enim leonum natura est, ut nisi lacessiti irasci ne- | |
| queant. movet {⁴³autem}⁴³ arma vires suas experitur: nam arma sunt | |
| uniuscuiusque rei possibilitas, unde est "et quaerere con- | |
| scius arma", id est dolos. {⁴³est autem 'movet arma' etiam translatio | 5 |
| ab hominibus, qui cum hostem petunt, arma movere dicuntur: sic alibi | |
| de tauro "signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem". | |
| gavdetqve spe ultionis. et dicendo 'gaudet' alacritatem voluit leonis | |
| exprimere gaudii verbo. ceterum nulli ferarum vel pecudum iste sen- | |
| sus adponitur.}⁴³ | 10 |