| {⁴³excvtiens cervice toros cervice excutiens: an quos in cervice | 12.7.1 |
| habet?}⁴³ latronis {⁴³insidiatoris, a latendo; sed}⁴³ modo venatoris. et | |
| est Graecum: nam λατρεύειν dicunt obsequi et servire mercede, | |
| unde latrones vocantur conducti milites. moris autem erat ut hos | |
| imperator et circa se haberet et {⁴³eos}⁴³ primos mitteret ad omne dis- | 5 |
| crimen: unde nunc dicit latronis telo fixum leonem, quia etiam | |
| venatores operas suas locare consuerunt. {⁴³sic etiam dicti qui circa | |
| vias sunt, quod ut milites sunt cum ferro, aut quod latent ad insidias | |
| faciendas. ergo ex eadem similitudine 'latronem' hic venatorem acci- | |
| piendum, quia et obsidet saltus, et cum ferro est. sane 'latronem' ve- | 10 |
| natorem quis ante hunc?}⁴³ Varro tamen dicit, hoc nomen posse habere | |
| etiam Latinam etymologiam, ut latrones dicti sint quasi laterones, | |
| quod circa latera regum sunt, quos nunc satellites vocant: una ta- | |
| men est significatio, licet in diversa etymologia. Plautus in Pyr- | |
| gopolinice aperte ostendit quid sint latrones, dicens "rex me Se- | 15 |
| leucus misit ad conducendos latrones". {⁴³idem in Bacchidibus | |
| exsecutus est, militem "latronem" dicens, "suam qui auro vitam | |
| venditat".}⁴³ |