| focos quidquid ignem fovet 'focus' vocatur, sive ara sit, | 12.118.1 |
| sive quid aliud in quo ignis fovetur, {⁴³sicut in tertio dictum est. | |
| tamen et hic in publico sacrificio ostendit cum aris etiam focos sacratos; | |
| nam ait 'in medioque focos et dis communibus aras' et post | |
| subtexuit "craterasque focosque ferunt": 'crateras' scilicet quibus | 5 |
| libaverant, 'focos' vero ad quos legitimum sacrificium perfecerant}⁴³. | |
| et dis commvnibvs aras di communes sunt, ut alii dicunt, Mars | |
| Bellona Victoria, quod hi in bello utrique parti possunt favere. ut | |
| autem altioris scientiae hominibus placet, di communes sunt qui | |
| ἄζωνοι dicuntur, id est qui caeli certas non habent partes, sed | 10 |
| generaliter a cunctis coluntur: ubique enim eos esse manifestum | |
| est: ut mater deum, cuius potestas in omnibus zonis est; nam ideo | |
| et mater deum dicitur, quod cum omnibus eius est communis po- | |
| testas. alii communes deos volunt Solem, Lunam, Plutonem, Mar- | |
| tem: hi enim apud omnes homines inveniuntur et sunt in omnibus | 15 |
| terris. prior tamen sensus et simplex est et magis aptus negotio. |