| aras gramineas Romani enim moris fuerat caespitem arae | 12.119.1 |
| superimponere et ita sacrificare. 'gramineas' autem ideo, quia et de | |
| bello res agitur et Marti sacrificatur, cui gramen est consecratum, quod | |
| secundum Plinium in naturali historia ex humano cruore procreatur. | |
| gramen autem herbae species est, licet omnis herba gramen vocetur, | 5 |
| sicut robur omne lignum, cum sit et species. fontemqve ignem- | |
| qve ferebant 'fontem' pro aqua posuit, a toto partem. sane ad | |
| facienda foedera {⁴³semper}⁴³ aqua et ignis adhibentur; unde econtra quos | |
| arcere volumus a nostro consortio, eis aqua et igni interdicimus, id | |
| est rebus, quibus consortia copulantur. {⁴³ad haec autem foedera aqua | 10 |
| de certis fontibus peti solet.}⁴³ |