| velati lino atqui fetiales et pater patratus, per quos | 12.120.1 |
| bella vel foedera confirmabantur, numquam utebantur vestibus lineis. | |
| {⁴³adeo autem a Romano ritu alienum est, ut, cum flaminica esset inventa | |
| tunicam laneam lino habuisse consutam, constitisset ob eam causam pia- | |
| culum esse commissum.}⁴³ unde dicemus errore factum, ut linea vestis | 5 |
| contra morem adhiberetur ad foedera, quae firma futura non erant. | |
| scimus enim hoc ubique servare Vergilium, ut rebus, quibus dene- | |
| gaturus est exitum, det etiam infirma principia. sic in Thracia civi- | |
| tatem condens Aeneas, quam mox fuerat relicturus, contra | |
| morem Iovi de tauro sacrificavit. sic senatum ad privata Latinus | 10 |
| convocat tecta, quando eius non erunt firma consilia. sic | |
| paulo post in augurio liberatus cycnus in fluvium | |
| concidit, quia Turnum Rutuli, licet rupto foedere, liberare non po- | |
| terunt. Caper tamen et Hyginus hoc loco dicunt lectionem esse | |
| corruptam: nam Vergilium ita reliquisse confirmant 'velati limo'. | 15 |
| limus autem est vestis, qua ab umbilico usque ad pedes {⁴³prope}⁴³ te- | |
| guntur pudenda poparum. haec autem vestis habet in extremo sui | |
| purpuram limam, id est flexuosam, unde et nomen accepit: nam | |
| 'limum' obliquum dicimus, unde et Terentius "limis oculis" dicit, id est | |
| obliquis. verbena tempora vincti verbena proprie est herba sacra, | 20 |
| {⁴³ros marinus, ut multi volunt, id est λιβανωτίς †sicutagonis,}⁴³ sumpta de | |
| loco sacro Capitolii, qua coronabantur fetiales et pater patratus, | |
| foedera facturi vel bella indicturi. abusive tamen iam verbenas | |
| vocamus omnes frondes sacratas, ut est laurus, oliva vel myrtus: | |
| Terentius "ex ara hinc verbenas sume": nam myrtum fuisse Me- | 25 |
| nander testatur, de quo Terentius transtulit. {⁴³quidam sane veris proximi | |
| herbas verbenas dicunt. alii certa ligamenta verbenas volunt vocari.}⁴³ |