| legio avsonidvm pro 'Ausonidarum', quod venit ab eo | 12.121.1 |
| quod est 'hic Ausonida', sicut 'hic auriga'; nam 'Ausonis' generis | |
| feminini est, unde 'Ausonidum' facit: quod ut diceret, metri est ne- | |
| cessitate conpulsus. {⁴³pilataqve plenis hoc est pilis armata. quidam | |
| hoc loco 'pilata agmina' non a genere hastarum positum adserunt: nam | 5 |
| paulo post dictum inferunt "defigunt tellure hastas": sed 'pi- | |
| lata' densa, spissa, ut implere portas potuerint et postea se in loca | |
| apertiora diffundere. alii 'pilatum agmen' dicunt quod in longitudine | |
| directum est, quale solet esse cum portis procedit. vel certe 'pilata' fixa | |
| et stabilia, vel a pilo, quod figit, vel a pila structili, quae fixa est et | 10 |
| manet: nam et Graeci res densas et artas πιλωτά dicunt. Ennius sa- | |
| turarum II. "contemplor inde loci liquidas pilatasque aetheris | |
| oras", cum firmas et stabiles significaret et quasi pilis fultas. Hostius | |
| belli Histrici primo "percutit atque hastam pilans prae pondere | |
| frangit" 'pilans' id est figens, idem "sententia praesto pectore pi- | 15 |
| lata", id est fixa, stabilis. Asellio historiarum "triarium quartum | |
| signum accedebat, sive pilatim, sive passim iter facere vole- | |
| bat". Scaurus de vita sua "in agrum hostium veni, pilatim exer- | |
| citum duxi", id est strictim et dense. nam ubi proprie de genere hastae | |
| loquitur, ait "pila manu saevosque gerunt in bella do- | 20 |
| lones". Varro rerum humanarum duo genera agminum dicit, "qua- | |
| dratum, quod inmixtis etiam iumentis incedit, ut ubivis pos- | |
| sit considere; pilatum alterum, quod sine iumentis incedit, | |
| sed inter se densum est, quo facilius per iniquiora loca trans- | |
| mittatur".}⁴³ | 25 |