| cvnctis praetvlerim litotes figura per contrarium; plus | 12.143.1 |
| enim dicit et minus significat. namque alias omnes est persecuta, | |
| huic vero libenter indulsit: et dicit se hanc omnibus praetulisse, | |
| quasi etiam alias in honore habuerit. {⁴³ergo ideo hoc dicit, ut tollat | |
| causam, quam potuit Iuturna habere suspectam. sane}⁴³ tale est et illud | 5 |
| Sallustianum "mare Ponticum dulcius quam cetera", cum nullum | |
| dulce sit. sane sciendum non inmerito finxisse Vergilium, nymphae, | |
| id est parti suae, indulsisse Iunonem. {⁴³qvaecvmqve latinae quae | |
| sint Latinae, cum quibus Iuppiter concubuerit, incertum est.}⁴³ |