| ingratvm cvbile {⁴³aut 'ingratum', de quo paelici nulla gra- | 12.144.1 |
| tia; hoc enim convenit personae dicentis: aut}⁴³ quod gratiam eam castae | |
| non praesentat uxori Iuppiter. {⁴³ergo sibi dicit 'ingratum', non illis | |
| quae ascenderunt; nam Iuturna dea facta est, neque propter Iovem | |
| dictum est, qui inmortalitatis praemium persolvit. ergo bene sibi 'in- | 5 |
| gratum': Iuppiter enim multas vitiasse narratur, cum nihil umquam | |
| tale de Iunone legerimus.}⁴³ animadvertendum autem versum hunc sine | |
| caesura esse: nam hephthemimeres quam habere creditur, in syna- | |
| lipham cadit, ut 'magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile'. Te- | |
| rentianus "de hoc rarum concedam, fieri non posse | 10 |
| negabo". |