| post alii proceres ergo et Bitias unus est de proceri- | 1.740.1 |
| bus; nam exoche sine similitudine numquam fit. sane 'proceres' de | |
| his est quae nominativum in usu non habent, ut supra "et victor | |
| dicione tenebat". nam nec hoc in usu habet nominativum, licet | |
| in conpositione dicamus condicio. proceres autem ideo secundum | 5 |
| Varronem principes civitatis dicuntur, quia eminent in ea, sicut in | |
| aedificiis mutuli quidam, hoc est capita trabium, quae proceres no- | |
| minantur. crinitvs iopas aut puerum intellege, aut imitabatur | |
| Apollinis formam, cuius fuerat etiam artis imitator. |