| docvit qvae maximvs atlas 'quae' legendum est non | 1.741.1 |
| 'quem'; nec enim istum docere potuit, qui Didonis erat temporibus, | |
| sed docuit Herculem: unde et dicitur ab Atlante caelum sustinuisse | |
| susceptum propter caeli scientiam traditam. constat enim Herculem | |
| fuisse philosophum, et <haec> est ratio, cur illa omnia monstra vi- | 5 |
| dicit Nilum Melonem vocari, Atlantem vero Telamonem. {⁴³docvit qvae | |
| maximvs atlas] id est quae ipse scit, quae ipse modulatus est * * * hic | |
| Atlas Iapeti filius in Africa natus dicitur. hic quod annum in tem- | |
| pora diviserit et primus stellarum cursus vel circulorum vel siderum | |
| transitus naturasque descripserit, caelum dictus est sustinere. qui nepo- | 10 |
| tem suum Mercurium et Herculem docuisse dicitur.}⁴³ |