| hic canit bene philosophica introducitur cantilena in | 1.742.1 |
| convivio reginae adhuc castae: contra inter nymphas, {⁴³ubi solae femi- | |
| nae erant,}⁴³ ait "Vulcani Martisque dolos et dulcia furta". | |
| errantem lvnam quia ἑλικοειδὴς est, id est obliquo incedit cursu, | |
| non recto, ut Sol: scilicet ne incidat in centrum terrae et frequen- | 5 |
| ter patiatur eclipsin; vicinus enim est eius circulus terrae. solis- | |
| qve labores 'canit' per omnia intellegimus. planetae septem sunt, | |
| Saturnus Iuppiter Mars Sol Venus Mercurius Luna. sed quinque | |
| et contra mundum feruntur, et cum mundo quando retrogradi sunt; | |
| Sol vero et Luna semper contra mundum. ideo ergo dixit 'Solis | 10 |
| labores': laborat enim nitens contra venientis sphaerae volubilitatem. | |
| nec nos debet Homerus movere, qui ait ἥλιον ἀκάμαντα; non enim | |
| eum dixit non laborare, sed laborem non sentire. {⁴³lvnam solis- | |
| qve labores] amat sane ubique Solem et Lunam iungere.}⁴³ |