post alii proceres ergo et Bitias unus est de proceri- 1.740.1
bus; nam exoche sine similitudine numquam fit. sane 'proceres' de
his est quae nominativum in usu non habent, ut supra "et victor
dicione tenebat". nam nec hoc in usu habet nominativum, licet
in conpositione dicamus condicio. proceres autem ideo secundum 5
Varronem principes civitatis dicuntur, quia eminent in ea, sicut in
aedificiis mutuli quidam, hoc est capita trabium, quae proceres no-
minantur. crinitvs iopas aut puerum intellege, aut imitabatur
Apollinis formam, cuius fuerat etiam artis imitator.