| pvraqve in veste sacerdos inpolluta et pura dicitur | 12.169.1 |
| vestis, qua festis diebus uti consueverant sacra celebraturi: {⁴³ut neque | |
| funesta sit, neque fulgurata, neque maculam habeat ex homine mortuo. | |
| est autem linea et purpurea. purpura maris vicem ad piandum prae- | |
| bet, linum vero fluminis, quia, cum vere primo in oriente flumen in- | 5 |
| undasset, sponte sua linum natum Plinius Secundus dicit. ideo magi- | |
| stratus et sacrificaturi togam praetextam habent et manus ablutas | |
| detergere lineis mantelibus curant. quod ipse de Aristaeo ait "Oceano | |
| libemus" et "manibus liquidos dant ordine fontes germanae | |
| tonsisque ferunt mantelia villis", ecce mentionem de lino: rursum | 10 |
| de purpura "purpureo velare comas adopertus amictu", | |
| item "velati lino". ergo 'pura' lintea vel purpurea bene potest | |
| intellegi}⁴³. |