| saetigeri fetvm svis more Romano, ut "et | 12.170.1 |
| caesa iungebant foedera porca": nam Homerus aliud genus | |
| sacrificii {⁴³com}⁴³memoravit. {⁴³non nulli autem porcum, non porcam in | |
| foederibus adserunt solere mactari, sed poetam periphrasi usum propter | |
| nominis humilitatem; 'intonsam' vero 'bidentem' dixisse, quam pontifices | 5 |
| altilaneam vocant. sane}⁴³ non praeter rationem est quod ait 'fetum | |
| suis', item 'intonsamque bidentem', id est brevem adhuc: nam in | |
| rebus, quas volebant finiri celerius, senilibus et iam decrescentibus | |
| animalibus sacrificabant, in rebus vero, quas augeri et confirmari | |
| volebant, de minoribus et adhuc crescentibus inmolabant. {⁴³sane ovem | 10 |
| Graeco more foederi adhibuit.}⁴³ |