| {⁴³avrorae filivs Memnon. ideo autem dixit 'quibus ar-}⁴³ | 1.751.1 |
| mis', quia Vulcaniis armis usus fuisse narratur. {⁴³avrorae filivs | |
| armis quia etiam ei fecerat arma Vulcanus. qui cum auxilium Troia- | |
| nis ferret, apud Troiam occisus est. hic in tanto amore apud suos | |
| socios fuit, ut post eius mortem cum eum nimium deflerent miseratione | 5 |
| deorum in aves conversi dicantur et quotannis venire ad tumulum eius | |
| et ibi lamentatione et fletibus se dilacerare, donec aliquantae ibidem | |
| moriantur.}⁴³ |