| qvales diomedis eqvi non debemus eos equos intelle- | 1.752.1 |
| gere, quos Aeneae sustulit, nec enim congruit; sed de his inter- | |
| rogat, quos sustulit Rheso. 'quales' autem dixit, ac si diceret, | |
| anne sic feroces ut illi a quibus ducebant originem. Diomedes | |
| enim, rex Thracum, habuit equos qui humanis carnibus vescebantur. | 5 |
| hos Hercules occiso crudeli tyranno abduxisse perhibetur: de quibus | |
| dicuntur supra memorati equi originem ducere. {⁴³aut ideo 'quales', | |
| qui potuerint esse ita divini, ut inter fatalia Troiana numerarentur; | |
| nam ideo et supra "ardentes" ait.}⁴³ |