{⁴³avrorae filivs Memnon. ideo autem dixit 'quibus ar-}⁴³ 1.751.1
mis', quia Vulcaniis armis usus fuisse narratur. {⁴³avrorae filivs
armis quia etiam ei fecerat arma Vulcanus. qui cum auxilium Troia-
nis ferret, apud Troiam occisus est. hic in tanto amore apud suos
socios fuit, ut post eius mortem cum eum nimium deflerent miseratione 5
deorum in aves conversi dicantur et quotannis venire ad tumulum eius
et ibi lamentatione et fletibus se dilacerare, donec aliquantae ibidem
moriantur.}⁴³