| SERVII GRAMMATICI | |
| IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM | |
| COMMENTARIVS. | |
| conticvere omnes quia supra dixit "fit strepitus | 2.1.1 |
| tectis". 'conticuere' autem pro conticuerunt: quod metri causa fit | |
| vel ratione clausularum. nec est ut quidam dicunt dualis numerus, | |
| qui apud Latinos numquam penitus invenitur. et bene 'omnes' | |
| addidit; poterant enim simul quidam, sed non omnes, tacere. | 5 |
| intentiqve ora tenebant aut ora intuebantur loquentis, aut in- | |
| mobiles vultus habebant, ut "tenuitque inhians tria Cerberus | |
| ora", id est inmobilia habuit. aut 'tenebant' habebant, {⁴³ut sit figura | |
| et intellegamus 'intenta tenebant',}⁴³ ut Terentius "nam Andriae illi id | |
| erat nomen. teneo". ideo autem hoc addidit, quia potest quis | 10 |
| tacere, nec advertere. |