| inde aphaeresis est, pro deinde: {⁴³vel ut quidam volunt 'tunc'}⁴³. | 2.2.1 |
| toro ab alto summus enim semper est pontificalis locus; {⁴³non | |
| enim licebat supra regem sacrificulum quemquam accumbere. cum enim | |
| dicit de Didone "aurea conposuit sponda mediamque lo- | |
| cavit" ostendit illam regali, non sacerdotali loco discubuisse}⁴³. et Aeneas | 5 |
| ubique quasi sacratus inducitur. dictus autem a tortis herbis est | |
| torus. {⁴³et videtur hic ostendisse "ostroque superbo" et | |
| "aulaeis iam se regina superbis", ut aulam significaret. 'ab alto' | |
| vero pro 'ex alto'; mutavit praepositionem. pater aeneas honoris hoc | |
| nomen est. orsvs propter longam narrationem. et 'orsus' hic 'coepit', | 10 |
| alibi 'finit', ut "sic Iuppiter orsus".}⁴³ |