| svnt mihi bis septem non sine ratione Iuno nymphas | 1.71.1 |
| dicitur sua potestate retinere; ipsa est enim aër, de quo nubes | |
| creantur, ut est "atque in nubem cogitur aër", ex nubibus aquae, | |
| quas nymphas esse non dubium est. ideo autem nympham Aeolo | |
| pollicetur, quia ventorum rex est, qui aquae motu creantur. bene | 5 |
| ergo ei iungitur origo ventorum. sane notant Vergilium critici, | |
| quia marito promittit uxorem: quod excusat regia licentia, ut Sal- | |
| lustius "denas alii alii plures habent, sed reges eo amplius". | |
| {⁴³vel certe quod ex priore coniuge inprobos filios Aeolus habuerit, vel | |
| quod haec quam promittit inmortalis est. alii volunt Iunonem per iram | 10 |
| oblitam, Aeolum uxorem et filios habere; quod exinde adserunt, quia | |
| Aeolus ad haec nihil ei responderit. et bene Iuno sic pollicetur, quasi | |
| Aeolo beneficium ante non concesserit. econtra Aeolus non ad praesens, | |
| sed ad praeteritum respondit 'tu mihi quodcumque hoc regni est'.}⁴³ | |
| praestanti corpore nymphae bene etiam istas laudat, ut maior | 15 |
| sit in Deiopea pulchritudinis gloria. laudabilius enim est superare | |
| laudatos, ut ipse ad maiorem Aeneae gloriam laudat et Turnum. | |
| harum autem quattuordecim nomina, ut quidam volunt, in Georgicis | |
| invenimus. {⁴³'praestanti' autem 'corpore' pro praestantis corporis, ab- | |
| lativum pro genetivo.}⁴³ | 20 |