| {⁴³avt age diversos hoc est disperge illos per diversa, ne ad Ita- | 1.70.1 |
| liam veniant; duobus enim generibus deletur exercitus, aut internecione | |
| aut dispersione. et dissice corpora hic mutavit coniunctionem, nam | |
| dicendum erat 'aut dissice corpora'.}⁴³ corpora ponto tam virorum | |
| quam navium, ut ipse alio loco cum de navibus loqueretur "et toto | 5 |
| descendit corpore pestis". sciendum sane est artem hanc esse | |
| petitionis, ut minora inpetrare cupientes maiora poscamus: quod | |
| etiam nunc Iuno facit. scit namque se fatis obstare non posse, sed | |
| hoc agit, ut eos arceat ab Italia. |