| qvamqvam animvs meminisse horret 'quamquam' melius | 2.12.1 |
| praesenti iungitur tempori, ut 'quamquam scio, quamquam lego'. | |
| quod autem dixit 'meminisse horret' defectivi verbi ratio est; nec | |
| enim potuit dicere 'meminere'. et in his quae corrupta sunt natu- | |
| raliter, ut 'odi' 'novi' 'memini' et omnia, tempora quae inveniuntur | 5 |
| et suo et aliorum funguntur officio, ut 'memini' praeteritum est, | |
| legimus tamen et "memini videre, quo aequior sum Pamphilo" | |
| et "memini me turribus altis Corycium vidisse senem". quod | |
| si fit et in verbis integris, ut "iuvat evasisse tot urbes", | |
| quanto magis in corruptis? refvgit propter metrum pro prae- | 10 |
| senti praeteritum posuit. |