| {⁴³incipiam deest 'tamen', quia, cum praeponitur 'quamquam', | 2.13.1 |
| subiungi necesse est 'tamen'.}⁴³ fracti bello in hoc libro duplex | |
| intentio est: ne vel Troiae quod victa est, vel Aeneae turpe videa- | |
| tur esse quod fugit. {⁴³fracti bello] bene defendit causam suorum, | |
| quod in bello non inpares fuerint. sane amat in adversis hoc verbo uti, | 5 |
| ut "fractae vires" et "frangimur heu fatis, inquit".}⁴³ | |
| fatisqve repvlsi oraculis: {⁴³ut est "cum virgo poscere | |
| fata":}⁴³ secundum Plautum tribus, vita scilicet Troili, palladii conser- | |
| vatione, integro sepulcro Laomedontis, quod in Scaea porta fuit, | |
| ut in Bacchidibus lectum est; secundum alios vero pluribus: ut de | 10 |
| Aeaci gente aliquis interesset, unde Pyrrhus admodum puer evoca- | |
| tus ad bellum est; ut Rhesi equi tollerentur {⁴³a Graecis}⁴³; ut Herculis | |
| interessent sagittae, quas misit Philoctetes, {⁴³quibus Paris peremptus | |
| est,}⁴³ cum ipse non potuisset adferre morte praeventus. |