| instar nomen est indeclinabile, licet Probus instaris decli- | 2.15.1 |
| naverit, ut nectaris. et caret praepositione, sicut 'peregre', quamvis | |
| Serenus lyricus "'ad instar'" dixerit. 'instar' autem est ad simili- | |
| tudinem: unde non restaurata, sed instaurata dicuntur aedificia ad | |
| antiquam similitudinem facta. eqvvm de hoc equo varia in historiis | 5 |
| lecta sunt: ut Hyginus {⁴³et Tubero}⁴³ dicunt, machinamentum bellicum | |
| fuit, {⁴³quod equus appellatur, sicut aries, sicut testudo, quibus muri vel | |
| discuti vel subrui solent:}⁴³ unde est "aut haec in nostros fabri- | |
| cata est machina muros": ut alii, porta quam eis Antenor aperuit, | |
| equum pictum habuisse memoratur, vel certe Antenoris domus, quo | 10 |
| posset agnosci. {⁴³non nulli signum equi datum, ut internoscerent Graeci | |
| suos, vel hostes. a quibusdam dicitur facta proditione praedictum, ne | |
| quis eas domos violaret, quarum ante ianuam equus esset depictus, unde | |
| Antenoris et ceterorum domus agnitae sunt.}⁴³ aut {⁴³quia}⁴³ equestri proelio | |
| victa est Troia. aut a monte Hippio, post quem se absconderant | 15 |
| Graeci, unde et adludit 'instar montis equum'; {⁴³ut "pelago | |
| credas innare revulsas Cycladas"}⁴³. aut re vera hoc fuit, quod | |
| Vergilius sequitur. {⁴³sed melius machinamenti genus accipimus.}⁴³ | |
| palladis arte aut ingeniose, aut dolose, ac si diceret, consilio | |
| iratae deae, quae fuit inimica Troianis. | 20 |