| aedificant translatio, ut Cicero "navem tibi aedificatam | 2.16.1 |
| esse Messanae". item intexvnt ut {⁴³ipse alibi}⁴³ "bis denas | |
| Italo texamus robore navis". {⁴³aedificant] aedificari enim habi- | |
| tacula hominum dicimus; nam ideo hic de equo 'aedificant', qui erat | |
| homines recepturus; vel propter magnitudinem. intexvnt] quia naves | 5 |
| texi dicuntur; nam ideo ubi naves fiunt textrinum vocatur.}⁴³ abiete | |
| costas non sine ratione Vergilius hoc loco abietem commemorat, | |
| item acerem et pinum paulo post: nam fulminata abies interitum | |
| dominae significat, et Troia per feminam periit. acer vero in tutela | |
| Stuporis est: et viso equo stupuere Troiani, ut "pars stupet | 10 |
| innuptae donum exitiale Minervae". pinus in tutela quidem est | |
| matris deum; sed et fraudum et insidiarum, quia eius poma cadentia | |
| per fraudem interimunt: et hic equus plenus insidiarum est. | |
| abiete solutio est spondei, nunc in proceleumaticum, alias in | |
| dactylum, ut "arma virum", alias in anapaestum, ut "fluvio- | 15 |
| rum rex Eridanus". sciendum sane, Vergilium ubique in solutione | |
| ista servare sibi excusationem synaliphae: quod alii contemnunt. |