| hvc pro illuc. {⁴³hvc in equum, vel in hanc rem.}⁴³ de- | 2.18.1 |
| lecta corpora delectorum virorum. sortiti contraria sunt di- | |
| lectus et sortitus. sed intellegimus, plures quidem electos, sorte | |
| tamen ex ipsis ductos, qui includerentur. virvm pro virorum, | |
| qua figura et in prosa utimur. dicit sane Plinius [in naturali hi- | 5 |
| storia] hoc in neutro non esse faciendum, scilicet propter casuum | |
| similitudinem, nisi forte nimia metri necessitas cogat. {⁴³fvrtim | |
| num a plebe, hoc est nullo sciente, id est latenter? nam et furtum | |
| ideo dicitur, quod magis per tenebras admittatur; unde fures qui quasi | |
| per furvum tempus, hoc est nigrum, aliquid subripiunt.}⁴³ | 10 |