| caeco lateri pro caecis lateribus. et nota aliter dici | 2.19.1 |
| caecum hominem, id est non videntem, aliter caecum latus, id est | |
| obcaecaturum, absconsurum. {⁴³cavernas ingentes non nulli omnia | |
| loca concava cavernas dictas a veteribus asserunt, ut "et | |
| umbrosae penitus patuere cavernae". alii fustes curvos navium, | 5 |
| quibus extrinsecus tabulae adfiguntur, cavernas appellarunt: unde, quia | |
| naves texi dicuntur et cavernae navium sunt, permansit in metaphora, | |
| ut et 'intexunt' diceret et 'cavernas'. alii quodcumque in arcum for- | |
| matum est, quod flexum et in altitudine curvatum ad sedem deducitur | |
| cavernam dici tradunt.}⁴³ | 10 |