| ingentes ut diximus, epitheto levavit tapinosin. vtervm- | 2.20.1 |
| qve uterus est mulierum: {⁴³nam praegnantis proprie est}⁴³. quem modo | |
| ideo dixit, quia dicturus est "feta armis". alvus est quo | |
| defluunt sordes, ut Sallustius "simulans sibi alvum purgari". | |
| venter qui videtur, ut Iuvenalis "Montani quoque venter adest | 5 |
| abdomine tardus". {⁴³sane et in tragoedia de hoc equo ἐγκύμονα legi- | |
| tur; hinc ergo hic 'uterum' dixit.}⁴³ armato milite ut supra | |
| "ex hoste". {⁴³armato milite] singularem numerum pro plurali posuit, | |
| ut "ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus" pro | |
| Dardani; et alibi pluralem pro singulari, ut "desiste ma- | 10 |
| num committere Teucris", cum solus esset Aeneas.}⁴³ |