| tenedos Tenes quidam infamatus, quod cum noverca con- | 2.21.1 |
| cubuisset, hanc insulam vacuam cultoribus tenuit: unde Tenedos | |
| dicta est. ideo ergo ait 'notissima fama'. sic Cicero "Tenen ipsum | |
| cuius ex nomine Tenedos nominatur". {⁴³tenedos insula est | |
| contra Ilium, quae ante Leucophrys dicta est; nam Tenes, Cycni filius, | 5 |
| infamatus a noverca, quod cum ea voluisset concumbere, cultoribus va- | |
| cuam tenuit: unde Tenedos dicta est. alii dicunt, quod se propter | |
| supra dictam causam ex ipsa insula in mare praecipitaverit. huius | |
| soror Hemithea fuisse dicitur.}⁴³ |