| ivppiter ipse dvas aeqvato examine lances aut poe- | 12.725.1 |
| tice dictum est et ratione caret: nam Iuppiter ignorare nihil poterat: | |
| aut certe illud quaerit, quis ibi de Turno et Aenea mortis adferat | |
| causam. nam dicunt philosophi, mortem ad eum minime pertinere: | |
| nam bona tantum praestat, nec ad eum quae mala sunt, pertinent: | 5 |
| {⁴³nam ideo et aequas lances sustinet. vel ideo a Iove hoc fit, ut Iunoni | |
| aliisque deis necessitatis violentiam probet. an inquirit, utrum tempus | |
| sit?}⁴³ tamen sciendum, locum hunc a Vergilio ita esse translatum, | |
| ut in Homero lectus est. examine examen proprie est filum, | |
| quo trutina regitur. | 10 |