| {⁴³ecce manvs haec particula prope rem gestam ante oculos lecto- | 2.57.1 |
| ris inducit. sane saepe dictum est, Vergilium inventa occasione men- | |
| tionem iuris pontificalis facere in quacumque persona. antiquis itaque | |
| caerimoniis cautum erat, ne vinctus flaminiam introiret, si introisset, | |
| solveretur vinclaque per impluvium effunderentur inque viam publicam | 5 |
| eicerentur. flaminia autem domus flaminis dicitur, sicut regia regis | |
| domus. [quod] hic de Sinone rem flaminis a rege factam debemus acci- | |
| pere, "ipse viro primus manicas atque arta levari vincla | |
| iubet Priamus"; quod factum sub divo, illo versu ostendit | |
| "sustulit exutas vinclis ad sidera palmas" et "vos aeterni | 10 |
| ignes", id est sidera: quod utique incongrue dictum videtur, nisi sub | |
| divo Sinonem stantem haec dixisse accipiamus. ideo autem 'iuvenem' | |
| dicendo nomen suspendit, quo gravior narratio fieret, si ordine suo re- | |
| ferrentur quae gesta sunt.}⁴³ manvs revinctvm ut "oculos | |
| suffusa". | 15 |